Contubernales Latin Prose Competition

Congratulations to our First Place Winner!

6/15/20238 min read

Congratulations to Xeftis (Twitter: @Xeftis_), whose Substack and other Neo-Latin writings you can find here. Enjoy his winning entry below:

Cum saepe asseveratum sit sermonem Latinum nulli imparem esse, cum plerique eo ad magnitudinem rerum omnium amplectendam usitentur, quis tamen Senecarum, quis Liviorum, quis Ciceronum minutissimis studere audebit? De caelo servant, signa quaerentes, ut se in rectum dirigant cursum cum vacant, sed mentum, cum profitentur, ad superos et vocem ad tragoediam inflectunt, simul de inexsuperabili fato ingenuos erudiunt discipulos. Quorum semper unus, vel plus, vel omnes, ignaro doctore, bestiolis in parietibus haerentibus magis occupati quam in illa non timenda morte vel in Romanis pugnis et proeliis, se minimifieri fingit, ut per angustias insinuet scholae et fugiat rapide. Ego ibo illo, et animum in parvis intendam et illa percontabor qualia sint, quo moveantur, quibus ad terendum tempus ludant ludis, quidnam denique nos docere possint ex imminutis de imminentibus nobis.

En cochleam! Domum gestabilem habet, asylum timoris. Unum malum et semis alta angores, metus, pressus vitae tales cognovit, ut humani. Ventre tamquam pede nititur quo quamcumque praeter planitiem escam petit, sive in culmo crescenti, sive in summo alicujus aedificii cardine, sive supra summam ipsam escam, si qua brassica aut radix est. At in suo aperto agro vix possunt humo, e qua nos exortos dicimus humanos, hostes arcere propiores in hortos adorientes, nihil ad celeritatem reliqui facientes quominus, Sol etsi illis repugnet, cibi praeviridis et morsu crepantis impleantur timidae - et lentae enim festinant ! Quocumque oculos mobiles ferunt, meminerunt ibi minitari praedae sibi insidiaturam bestiam. Defectione autem corporis facile superatur aquosi. Salis quantulumcumque sumpseris et jeceris, desiccabitur ubi repserit. Nec nos praeterit quam sortem perpetiantur satis diu pastae. Lance apposita, saturataque ipsis, vixerunt exquisiti ut nos satiarent cum butyro cum apio et alio commixto.

En agmen ! Cavete ne calcetis victus coacervantes formicas ! Quomodo id contingat aperiam : e nido egressa prima pone se odorem diffundit, cujus magnis nos cruribus expertes inodorique sumus, qua singulae sequuntur reliquae. Quidnam eas ut domo exeant cogat si quaeritis, omnia putate animalia stomacho vacuo oboedientia ad cibum adduci. Mirabile in illis est consociatas quemlibet locum ponticulos ex suis corporibus informando adire, latenter curiosas se voraces oculos celare, suum ipsum pondus quinquagesiens ferre posse. Communitas gravissima est in tutandum nidum a fame, a bestiis, a ceteris majoribus periculis, quae illis instent. Licet referendis rebus praevaleant, visione exsuperantur ; nonnulla genera, quae subterraneam vitam vivunt, caeca operantur ducunturque aliis sensibus. Naso - si nos diffidimus - illae subnixae sermones serunt inter se, jussa perferunt ubi in proelium sunt arma conserenda, sciunt quo officio vestiri debeant. Apud coloniam, unde loca explorant, adumbratio est, quod aiunt, nostrae societatis nostraeque rei publicae : pro captu magnitudineque sua tribus fiunt pars. Sunt primum ergatae sive operatores : haec, de quibus jam dictum est, curant fulturaque sunt totius regni. Fodiunt, nutriunt, terras scrutantur. Suae vitae concordiam coloniae antehabent, ut, ne quid morbosi formicis suffundatur, se amoliantur aegrotantes ad interitum secretum. Harum sunt nulli mares, quorum pigrorum tantum est prolem propagare atque binae alae ad pulchritudinem augendam non invenustae. Habent deinde milites, quibus est caput pro portione corporis enorme. Infestas bestiolas repellunt, quominus istis bellaria fiant. Si quod enim animal fame excitatum in penetralia formicarum ingruat militibus oppressis, in ergatis, ut illis subsistant, oppugnando pulsandove superatae amplitudine cum corporis tum mandibularum, pusillarum hastarum, animus non sit. Sed numero uti non dubitant et, odore ut signo dato, praedam eas lacessentem circumdant, edomant et prostrato superveniunt ut ductui spirationis officiant caleque illam letali faciant ardore. Saepe denique dictum est sub regina omnes esse, unde nos hoc nomen sine sciscitatione illis ingessimus, at nihil est a veritate remotius. Reginae est, modo effetae iterum eniti ad producendam coloniam. Immo, cum nostrae reginae singulae regnare soleant, habent formicarum coloniae nunc binas, nunc ternas, nunc denas. Quae vero formica id sibi non prodesse diceret, cum omnes necesse sit sustentare, fines augere, semperque invenire quo vescantur ? Quis demum nostrum neget illis esse maximam vim numerum, sicut nobis ? Suspiciunt qui ante me de formicis locuti sunt harum conjunctionem, harum societatem, illam necessitudinem qua sibi possunt et natis vitam vindicare tam feroci in natura, quam sentio nostrum plurimos persuasisse ceteris perfidos multitudinis humanae parti non esse necessariam, nec sibi quopiam sodali opus esse, cum numerus vel maxime deterreat omnem hostem et terribilem.

In minores multo bestiolas jam ducam meum sermonem et intendatis velim animum, propterea quod acie vestra quantumvis bona uti non poteritis, in amoebas, bestiolas unam cellulam habentes nucleo praeditam. In orbe communi cum his versamur, alium tamen mundum nostro suppositum frequentant : illic multa sunt genera viventium. Alii multas habent cellulas, alii unam, sive nucleatam, sive enucleatam ; alii silvarum muscos, alii piscinas, alii corpora majorum animalium incolunt ; alii ova pariunt, alii sine sexu pullulantur se in duplicatos ipsos dividendo. Haec mira varietas microbiotarum spectaculum colorat, cum plurimi visu careant seque passim fortuitoque moveant cibo, quo sibi peraeque est usus ac nobis, incitati, aut cellulis simplicis naturae pro ocellis fruuntur. Horum tres, quorum notio cuique proficiat, solum perstringam.

A Proteo illo, cui est immutandae formae potestas, vati profundi, nomen duxit amoeba de qua prima faciam verba. Non habet cutem, nec pelliculam quae momentum impediat. Pedibus itaque fallacibus, quos doctores pseudipodas appellaverunt, huc et illuc grassatur et protozois, algis, et minoribus amoebis tantum alitur quantum forma ejus permittit. Haec cum innoxia nobis sit, ad aliam transeo multo ferociorem. Aquas tepidas vel calidas natat, dum ne unda turbetur ulla, amoeba Fowleri (etsi non est vera amoeba). Alia quae captat bacteria comedit nec est homini magno periculo, nisi, adversa sorte, illi contigit per nasum aliquem permeare. Quod si accidit, testamento subscribere properandum est, lente dum illa venas erepit, se multplicat, et cerebrum reperit. O quantas epulas ! Reliquum est mandare has dapes, cum is qui paraverit ad mortem destinetur insanabilem. Ut tamen hac nocte sine metu dormiatis, illud perraro accidisse dicendum est : Juppiter, aio et polliceor, vos fulgure occiderit antequam isti amoebae succumbetis. Quam tertiam produco amoebam, etsi non est vera amoeba, particula est multo majoris animalis. Praya dubia est generis Siphonophorarum. In profundissimis aquis prope oras Americanas natat. Nonnumquam quinquaginta metra longa est. Proh ! Quonam modo ? Non est una. Constat enim ex mille partibus, quae sunt cellulae ad proprium perficiendum officium aptae. Singulae supervivere nequirent. Sunt quibus cibus inveniendus sit, aut membra movenda, aut - quid dixerim ? - concoquendas praedas. « Quid ? De hac mihi, dicitis, videor societate jam omnia perdidicisse. » Nam meministis formicarum, quae consimili modo sociatae seorsum vitam agere non possunt, quibusque officium suum, ubi natae sunt, datum est. Illae tres amoebae sunt denique pauperis documenti, cum tot sint diversae de quibus etiam locutus essem, at praefiniendus est sermonis finis.

Microscopio abusi vertamur ad telescopium. « At dixisti te minimis rebus tantum insistere, maximasque maximis Latinistis relinquere. » nec mentitus sum. Nobis enim in hoc orbe terrarum defixis non sunt stellae aut planetae parvulis bestiis visu absimiles. Si noctu adsimulabitis florum gestum diu spectantium ad solem, sublimem lucidatorem, qui ponti officit caelo colorem, tum conspicietis, cum hi foliolis clausis dormiant, renidentium stellarum copiam, protumidam Lunam, lactea vestigia, nebulosas strages. Terra se simul vertente nos in caeli circuitu ducit eorum subjectos quae manu contingere nobis dabitur numquam. Motus ille qui erat apud cochleas et formicas et amoebas penes earundem animum, ducem fortuitum et edacem, ipsius naturae legibus regi ita videtur, ut astrologi quo itura sit, quando nata sit aut evanuerit, quanta et qualis sit quaeque stella, haec possint praedicere omnia. Modo lucernam caelestem illic, modo hic cernes, at si dilapsa aut perdita tibi visa erit aliqua, roga eorum unum, eam tibi ostendat. Nam non sunt animo praeditae, nec sibi iter constituere possunt, nec persequuntur quidquam, sed quasi concordia cursuum commotae spatiantur et summum polum summi ordinis sic implent et variant, ut minores illae stagna rustica ferosque lucos turbationis multiplicis. Inter eas tamen commune hoc, quod contagiis mutiis sui pares ductant : illae pondere et celeritate, hae odoribus, cibo et ceteris de quibus jam est dictum. Luna circum Terram, Terra circum solem, Sol circum nucleum lacteae viae et sic ad maximam vim universi totius deinceps. Nostrum pondus aequabili ratione vicinos vivos et inanima contingit, at tam modice ut vix percipiatur. Attamen quanto his inferiores stellae hinc videntur ?

Genera stellarum non silentio praeteriri licet quamquam uno fere verbo « stellae » a me notantur. Luce et radiis emissis alteram ab altera dispicitur : sunt nanae candidae, reliquiae veteris stellae, tantae quanta hic orbis at tam graves quam sol ille ; nanae rubrae, flavae aut fulvae, quarum Sol, sunt stellarum nonae partes mediaeque fere sunt inter candidas et gigantes. Namque renident inter omnes ingentes stellae, quarum hydrogenum excidit, prope obitum in latitudinem et longitudinem per incrementa infinita lumen suum augentes. Quod intercedit vacuum occupant lapidei aut nebulosi planetae, velocissimae cometae, ita propter perustum crinem nominatae, qui diurnum astrum fugax celatur, unde nascuntur congestae stellulae nubes, sive equi nigri, ophiuchi hospitis, sive aquilae, cujus unguem pilae creationis adumbrant, saxa in meteoria deinde quae gyrata circumcirca fluctuari videntur, sescentae et multifariae denique galaxiae, mole prolixa, velut mundorum strages, tum conexae, tum remotissimae, quae in ultimo obscuro luxuriant. Haec mira corporum diversitas, quam nemo infitiabitur inter omnia quae sint maxima esse, quid differt ab ea tenuium vitrorum quibus doctores, ubi protozoa micrasque plantas quaeritant, haec per perspicillum speculantur ?

In hoc tamen dissoni sunt caeli atque horti incolae : alteri sollemnitatis aeternae, docimenta constantiae, alteri indocilis informitatis, et curiosissimo oculo profusa multitudo, turbo et fluctus fato obsequens sunt hominibus. Quamdiu vivit formica ? Quamdiu Luna ? Quo errat illa, cum hujus circuitus penitus noscibilis sit ? Brevitas bestiarum adversatur aevo galactico. Fuit quondam colonia cui erant permultae ergatae, satis reginarum, militum legio integra. Nihil esuriebant, nihil laborabant, nihil contrarii subibant. At accidit ut propter siccitatem victuum penuria affectae dimidiarentur. Militibus fame devictis regnum tuendum curare non valuerunt et mox contabuit quod incolume etiam tunc erat. Hirundines, ranae, lacertae exederunt reliquas et ursus inconsulto reginam ultimam cum melle aliquo consumpsit. Haec cum agerentur, millies paruerunt eadem pro tempore anni astra, paene quater complevit per assuetum terra tramitem iter, nec micando abstitit ullum. Vidisset unus ad incita reductam coloniam, vidisset debilitatem naturae et sibi decidendum fuisset sive pro salute sive pro fine crusculorum tantillorum. Vidisset idem caeli enormitatem et admiratus esset impotentiam nequitiamque suam prae stellata sutura.

Quibus dictis unum credo nondum perstrictum : quid sit minus, quid sit majus esse. Per hanc totam orationem controversiam contexui quam enucleate enodare velim, ne quid videar a ratione separati defendere. Dixi enim me minora inspicere velle, quod feci, dum ipsos professores secutus, quos modo illudebam, mento ad superiora directo, sidera describere et laudare coepi. Quod ut perficiam, transversam viam velim ingrediamur per montes quam altissimos. Ad verticem ubi advenimus, quodcumque in sarcinis contulimus – vestes, mastrucas, togam, panes, poma, potiones – haec ponimus et tentoria nonnulla pangimus, non sine multa adversus filos conjuratos pugna et die vesperascente considimus : satis edepol ambulando exsudavimus hasque res collocando, fiat ignis e lignis atque insuper assatae offae ! Tantum fuit laboris ad petendum summum ut circumjectos infra ipsas auras ipsasque nubes praetermisissemus campos. Uno tum intuitu toti comprehendi poterant et homines in agris arandis negotiosi sub monte in quo constiteramus non diversa specie videbantur atque unaquaeque bestiola de qua dicere suscepi. Num sumus itaque multo illis similiores quam arbitrati sumus ? Unus satagit ut sui quod famem terminet habeant, alter defendit ne quis deterior clam eos invadat. Quid ? Speculum aliquis tendat ! Pro majoribus habemus homines, cum homines hominibus nunc in monte stantibus pro formicis habeantur ? Hoc mirati recubuimus et jam supinis patuerunt stellae nobis. Liquido in caelo pendebant tot scintillae quot jacent in solitudinibus, in oris Italis, in plateis lusoriis puerorum arenae grana, nec ampliores erant quam agricolae quos modo videramus, et illis simul sicut oppressi eramus ubique circumstipati. Et tum nobiscum hoc animo brevi consideravimus : si essemus nunc stellae inter caeli convexa, num ita nos intuerentur ut nos illas ? Essemusne ex illarum parte tantulus pulvis quantum libri jam in thecis nostris dudum repositi aggerant ? Nos autem humi sepositi, quid id nostra refert ? Per illa Latinistas vellem ego docere parvus pauca. Latina lingua in quodlibet adhiberi potest et magnum et grave et leve et parvum : de societate, de formicis, de ratione, de stellis, de amoebis, de Proteo. Haec enim est illius sermonis vis, ut adeo sit perennis, utque ad ingenium cujusque se verset, quantulacumque est res.